Psalms 124

1canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat va 2in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum va 3quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas va 4benefac Domine bonis et rectis corde va 5declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel

va

Copyright information for VulgJ